logo

Collocazione: R.342

 Bertolotti Bernardino da Salo
 Missarum ad quinque voces, Bernardini Bertolotti Salodien. Serenissimi Ferrariae Ducis Musici. Liber primus. Nunc primum in lucem editus. - Venetijs. Apud Riciardum Amadinum 1593 - in 4°. {V'hanno le sole prime quattro carte della parte dell'} Alto. (A tergo del frontispizio leggesi la seguente latina dedicatoria):

Illustri Consuli et Magnificis Consiliariis Salodii. Bernardinus Bortolottus Salodiensis. S. P. D.
Cum annis jam elapsis neminem vestrum latuerit (spectabile Comune, tuque consul vigilantissime) quanto studio, quanto desiderio, quantoque amoris ardore, nos, totumque hoc nostrum Salodij Comune, sit semper prosecutus pater meus, neminem item vestrum latere velim, quanto vos eundemque vestrum Com prosequatur ejus ipsius filius. Illud enim quasi ab ineunte etate animo insculpsi meo, ut ne quis me patri degenerem in vobis colendis animadvertat. unde jam aequum esse giudicavi, ut hoc ipsum certum habeatis in me talem, ac tantam animi magnitudinem, et vim amoris in universam Patriam consistere, ut ne ulla quidem possit major aut ferventior inveniri. Verum is amor meus non secus ac ignitus carbo sub cinere hucusque in oculto delituit, qui cum ipse mecum saepius excogitarem quo pacto clarescere ac flammas forai emittere permitteretur, nihil certe haud commodiori ratione consequi posse speravi, quam si quem ex tenui meo incultoque ingenio fructum vobis offerrem. Quapropter ea cantica quae in Missarum sacrificis adhibemus, musicis nugeneris exornata in lucem edens vobis ipsis Comuni homine consecravi. Idque eo libentius feci quod e sermonibus obtrectatorum, ac malevolentia, publici nominis patrocinio satis admodum tutum, ac tectum fore existimavi. Vos itaque omnes rogo obsecroque ut hoc munusculum, quantulumcumque sit quasi pignus amoris ac observantiae qua vos colo, hilari benignoque vultu suscipiatis, vobis ipsis interim persuadentes, me non modo ut filium, sed ut servum vestris deinceps nutibus prontissimum ac paratissimum fore. Valete. Dat. Ferrariae primo Decembris 1593.
In un catalogo di varie antiche musiche a stampa trasmesso al Gaspari dal libraio signor Spithöver da Roma il 5 luglio 1864, havvi di Bernardino Bertolotti Il terzo libro de' Madrigali a cinque voci. Venetia 1609 in 4. Dunque di esso Bertolotti furono pubblicati per certo tre libri di madrigali.

Nomi: Bertolotti, Bernardino.   
Editori: Amadino, Ricciardo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 42  RISM A/I : B-2164          
 
ID: 3398     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna