logo

Collocazione: T.186 (In esposizione - Sala 5)

Riproduzioni
 Digitale:  Museo internazionale e biblioteca della musica 
 München, Bayerische Staatsbibliothek       Microfilm n.: 2511

 Morales Cristoforo, spagnuolo
 Cristophori | Moralis Hyspa | lensis Missarum | Liber Secundus. - (In fine:) Impressum Rome per Ualerium Doricum et Ludovicum fra | tres anno salutis | MDXLIIII Cum gratia & privilegio. - in fol. grande. Il volume ha carte CXXXVIII numerate alla romana. (A tergo del frontespizio č impressa la seguente dedicatoria):

« Sanctissimo Paulo Tertio Pontifici Maximo. -Cristophorus Morales Hispalensis. S. P. D.
Inter ingenuas artes liberalesque disciplinas Musicam ipsam principem locum obtinere non ambigitur: Vel quod & animis, & corporibus nostris maxime cognata est; animos enim ita oblectat ac commovet, ut quaevis alia; ita corpus, ut nulla alia. Vel quod sola ex omnibus illis artibus tantam vim utrobique exercet, ut corporibus (si Gellio credimus) medeatur, animorumque molestias ab immundis spiritibus allatas magna ex parte minuat, ac allevet. eosq; ad cognoscenda divina consilia sursum erigat, atque extollat: Hoc enim certe in Heliseo, illud in Saule factitatum esse sacris literis est proditum. Vel quod e coelestium orbium ratione ad coelestium Deique Opt. Max. Laudes canendas deducta est, atque in mentes nostras immissa divinitus. Quamobrem plerumque demiratus sum, cur eam ipsam maxima Musicorum, praecipue aetatis nostrae, pars ad ineptias converterit, atque utinam non etiam ad obscoena; perpaucique ea, ad quae instituta est, utantur. Cumque eximiae praestantissimaeque huius artis vicem dolerem; eorumque ingratum animum in Deum tanti huius. muneris largitorem cum meo ipse animo detestarer: constitui pro virili parte si succurrere, totumque studium meum atque operam, quam in hanc disciplinam impendi, in divinis laudibus canendis ponere, atque collocare. Itaque octo Missas (ut populari verbo utar) in mpridem emisi. Cumque his qui in Musica facultate excellunt haud omnino eas displicuisse intelligerem: decrevi illis alias octo subiungere: Quas cum tuo nomini Paule Sanctissime dicare vellem, initio ab hoc me consilio absterrebat Beatitudinis tuae fulgor: meaeque tenuitatis oculos ingens tantae istius maiestatis tuae spleador perstringebat. Caeterum deinde animadvertens te, quamvis in supremae istius dignitatis fastigio positum, longe tamen omnium humanissimum esse, atque benignissimum, accepi fiduciam; teque non omnino aversaturum nostras has lucubratiunculas esse speravi: multisque nominibus haud sane indignum duxi eas tibi nuncupare. Primum quia tu ea, quae ad Dei immortalis religionem spectant unus ex omnibus maxime & curare debes & uti debes curas: tantumque omnibus pontificibus in hac diligentia antecellere solitus es, quantum ipsi caeteros homines ea anteire debebant. Deinde quia in arte hac divina, hoc est Musica, tibi divino viro composita opuscula non dicando, videbar te morum tuorum maxima germana arte fraudare; eos enim ita usque ab ipsa pueritia instituisti, ut musicum quodammodo concentum sapiant: tantaque etiam in his quae ad caeteros spectant uteris pradentia, concilio, sapientia: ita omnia miro quodam ordine suis partibus, a te sunt digesta, atque disposita, ut harmonicam quandam redolere videantur rationem. Accedit ad haec quod cum me in iampridem inter chori tui musicos collocaveris, quae ex ingenio nostro proveniunt, etsi te minus digna tamen qualiacumque es sint, ut in agello tuo nata, tibi offerenda existimavi. Postremo ut ad propellenda mala malorum depulsorem Herculem in ianuis antiqui constituere solebant: ita mihi Sanctitatis tuae, idest bonorum omnium auctoris, nomen in huius libri quasi ianua ad conciliandam mihi bonorum benevolentiam, arcentiamque invidorum rabiem ponere visum est. Quis enim non sub alarum tuarum umbra tutissimum se esse putet Paule Pontifex maxime maximorum omnium Pontificum multis ab his seculis optime, idemque felicissime? qui solus cum virtute fortunam adaequasti; In te enim singularis virtus supremam auctoritatem amplificat, auctoritas virtutem. Cuius virtutis, ingenii, prudentiae vestigia ad memoriam huius urbis sempiternam impressa videmus. Quotus. n. quisque rerum gestarum laude tecum queat contendere? Quis se tibi & bene administratae, & conservatae reipublicae gloria valeat comparare? Nec eximiae virtutes tuae tantummodo hominum iudicio nituntur, qui te tantis ornamentis proeditum non sicut aliquem apud nos natum, sed veluti de caelo delapsum venerantur: Verum etiam adest Dei ipsius Opt. Max. firmissimum testimonium, qui aetatem tuam omnem, ac praecipue summi huius sacerdotii tui tempus maxima post homines natos, perpetuaque ornavit felicitate. Accipe igitur Beatissime pater hosce Moralis tui obstrictissimi, ac deditissimi labores laeto benignoque vultu, atque es fronte, qua hilari totum terrarum orbem exhilarare videris. Quod si eos tuo patrocinio fovebis, angustiamque meam quopiam amplissimae dignitatis tuae munere prosequeris; atque fortunae meae obscuritatem aliquo tuae benignitatis radio illustrabis: & ad maiora in dies conficienda, atque componenda excitabis, & multorum musicorum studia ab ineptiis ad divinas laudes concinendas abduces, atque avertes. Vale ».
Nel retto della seconda carta v' ha il seguente indice delle messe:
INDEX MISSARUM
Quatuor Uocibus
Missa Tu es vas electionis ... III
Missa Benedicta es celorum regina ... XX
Missa Aue Maria ... XXVII
Missa Gaude barbara ... LIIII
Missa Lhomme arme ... CXIIII
Quinque Uocibus
Missa De Beata virgine ... LXX
Missa Quem dicunt homines ... XCIII
Missa Pro defunctis ... CXXVI
Nel frontespizio di questo libro sl di sotto del titolo trovasi una stampa in legno rappresentante il Pontefice seduto, in abito pontificale, in atto di ricevere un volume aperto, e di benedir l'autore che ginocchioni e in cotta a' suoi piedi glielo porge. In quel volume sono scolpite note musicali sotto le parole Tu es vas electionis sanctissime Paule. Il medesimo legnetto si vede apposto in fronte al libro primo delle Messe del Palestrina, ristampate in Roma l' anno 1572, in gran foglio, dagli eredi di Luigi Dorico.

Nomi: Morales, Cristobal de.   
Editori: Dorico, Valerio e Luigi Dorico.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 110-111  RISM A/I : M-3582          
Antiche collocazioni: 1129 (catalogo Sarti, circa 1840)  
ID: 3988     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna