Missae, octo partim quatuor partim quinque vocibus concinendae auctore Vincentio Pellegrino Canonico Pisaurensi. - Venetiis, 1603. - in fol. massimo. Il volume comincia con due carte non numerate poi seguono carte LXXXV segnate alla romana.
Mancando a questo volume il frontespizio gli abbiam posto il surriferito titolo onde in qualche guisa indicar l'opera. Nel retto della seconda carta havvi ha seguente dedicatoria: Ad Beatissimum Clementem Octavum Pont. Opt. Max. Vincentius Pellegrinus Pisaurensis Canonicus. Congruum fuit (Beatiss. Pater) ut, quemadmodum in coelis Angeli; ita homines in terris Dei Creatoris optimi laudes concinne modularenter, cum unus homo racionis particeps sit Angeli quam simillimus & prae caeteris animantibus concentus Musices probe noscat, solusque Deum colat, ac eidem omnia grati animi argumenta calendo in dies exhibeat. Quamobrem huiusmodi laude digna tenuit consuetudo, a priscis usque deducta temporibus, ut in sacris Aedibus Dei altissimi laudes musicali concentu celebrarenter. Cum igitur in Musices arte ego (quantuncunque munus hoc, et beneficium a Deo mihi tributum, atque impertitum sit) maxime elaboraverim: nonnullas modulationes ad Organi sonum moderandum elocubratus, iam quatuor ab hinc annis edidi: quas quidem, etsi perexigue, tamen ad ecclesiasticos concentus accomodatas fore non dubito. Nunc vero Missas octo cantus modulamine expressas, ac in sanctissimo Altaris sacrificio adhibendas, Tibi Sanctiss. Beatissimoque Clementi quoad eius facere potui, modulatus, consecrandas existimavi; qui animum induxerim meum, Beatitudinem tuam Tyrio licet murice insignitam. auctoritate ad Deum accedentem, rebus praeclare, & sancte gestis superiores summos Pont. longe praestantem non tamen aspernari eos, qui in artibus ingenuis dies, noctesque invigilant; ut, si fieri potest, excellant. Immo fama percrebuit toto Terrarum orbe, Clementem Pont. Max. adeo virtutes sublevare iacentes, adeo ingenius favere, & optimo cuique opitalari, & subsidio esse, ut hoc saeculum vere foelix, vere aureum, & augustum haberi posse videatur... Musicae vero facultas tantum per Te ipsum, & abs Te uno accepit incrementum, ut quae iam ad inclinatam, & prope iacentem fortunam redacta videretur, in tantam modo dignitatem, ac amplitudinem ascenderit, ut caeteris omnibus artibus & disciplinis praeposita excellat. Atque id facis tuo merito; est enim rationi maxime consentaneum, ut eius praecipue facultatis, qua Deo Opt. Max. laudes ab hominibus concinnuntur, is inter homines protector existat, qui eiusdem omnipotentis Dei supremas in terris vices, ac munia sustinet. Tandem virtutes omnes, nec non elegantiores, ac politiores literae in summum per Te honorem devenerunt. Quapropter Tibi haec omnia debentur. Tibi accepta referentur, atque abs Te uno non solum Italia, sed etiam tota Europa ac Orbis terrarum universus hoc tantum, tamque egregium, & singulare beneficium recognoscit. Accipe igitur, (Clementissime Pastor) hasce meas Musicae lucubrationes, meae perpetuae erga Tuam Sanctitatem observantiae testes. Atque hoc, si mihi contigerit (quae tua est summa benignitas), amplissimum fructum putabo me consecutum, atque animi tui magnitudini satis cumulate fecisse. Interim sic Petrus, in cuius locum es suffectus, sic Te Christus, cuius personam inter mortales geris, Christianae Reipubl. diutissime, foelicissimeque servet incolumen. Dat. Venetiis M. DC. III. La data di Venezia sottoposta a questa dedicatoria ci svela che in quella cittą si fece la presente edizione. Apprendiamo da ciņ che scrisse l' autore che quattro anni prima (cioč del 1599) avea pubblicate certe sue composizioni per organo, le quali probabilmente furono Ricercari A tergo dell' ultima carta č impresso il seguente: INDEX MISSARUM Missae quatuor vocibus. Missae Aue Regina coelorum folio 1 Missa Osanna Filio Dauid fol. 10 Missa Estote Fortes in Bello fol. 19 Missa Parib. Vocibus fol. 28 Missa brevis fol. 36 Quinque vocibus Missa Sine nomine fol. 42 Missa quam pulchri sunt fol. 56 Missa Defunctorum fol. 72.
|