Didaci Ortiz Toletani Regiae Cappellae Neapolitanae Moderatoris et Magistri musices Liber Primus Hymnos, Magnificas (sic), Salves, Motecta, Psalmos, aliaque diversa cantica complectens. - Venetiis apud Antonium Gardanum. M. D. lxv. - in fol. grande. Quest'edizione magnifica in gran foglio consta di carte 159 numerate da una sola parte, e una in principio pel frontespizio. (Ecco la dedicatoria):
Ad Illustrissimum eundemque Clariss. Principem, Don Peraffanum Ribera, Alcalae Ducem, Tariffae Marchionem. Domus Ripariae Dominum, Bethicae Provinciae Praesidem, Regnique Neapolitani Proregem Strenuissimum, etc. Didaci Ortiz Toletani, Regiae Cappellae in eodem Regno Magistri, de dedicatione libri sui, Musices varia atque diversa opera continentis Epistola. Musices disciplina, cum ad matheseos speculationem pertineat, Princeps Illustrissime, perspicuum est, eam inter liberales artes contineri, quas summi etiam Philosophi appellant ingenuas, ac proinde eam ipsam Primum certitudinis gradum obtinere, qua quidem in re caeteras omneis antecellit. quae sane tantae antiquis illis temporibus venerationis fuit, ut ijdem musici, & vates, & sapientes iudicarentur. Unde ab Aristotile ipso traditum est: liberos atque ingenuos, inter alia quae edoceri debent, in arte Musica esse erudiendos. Et divinus ille Plato in eadem sententia. est. Sed quid de humanis loquar? cum ex sacris atque divinis literis, nusqnam non sint obvia testimonia; quibus intellectualis, haec virtus ostenditur admirabilis? An non in antiquo & novo Dei testamento, divinus cultus in catholica Ecclesia, non solum humanis vocibus, sed etiam musicis instrumentis, ex divino praecepto, & sanctorum Patrum ordinatione, Deo optimo maximo exhibetur ac celebratur? Ecquid admirabilius ac magnificentius hac in re excogitari potest? Sed redeo ad me. Omnium in quacunque facultate autorum, antiqua est iam & communis consuetudo, ut cum opera a se composita in lucem proferre velint, primatibus seu principibus illa dedicent atque inscribant, illis inquam precipue, a quibus plurima vel dona vel beneficia susceperint: aut quibuscum servitus aut familiaritas aliqua intercesserit. Ego vero simili argumento, cum presentem librum de Ratione musica typographo excudendum curarem; cumque huic Cappellae Regiae Neapolitanae praesim, atque in hoc regno tu Princeps Illustrissime Prorex existis aequissimus, ubi tua exactissima atque Heroica prudentia, Justitia, fortitudine, caeterisque optimi Principis virtutibus, Regnum hoc opulentissimum moderaris: mihi vero peculiari quadam ratione sis beneficintissimus dominus. Non alteri quam nomini tuo clarissimo, vigilias atque lucubrationes meas, duxi fore consecrandas. Verum quoniam hoc tempore magna est inter musicos recentiores controversia: Partim sectas, opiniones, novitatesque excitantes, partim quibus precipua cura est aliis se opponere atque obsistere, ut aliquid effecisse videantur. Propterea cumpulsi sumus, hac ipsa de re nonnihil pronuntiare. non ut harum sectarum, opinionumque differentias discutiamus exacte, remque omnem penitus absolvamus, sed ut quorundam, morosam superstitionem retundentes, id solum, verissime proferamus, videlicet: Musices facultatem, quae ex sui natura ditissima est, utpote quae infinitum quoddam subcessivum praeseferat: cum ab Arithmetica dependeat, eiusque principiis innitatur & credat, usque adeo ab his, intra augustos terminos esse positam; ut a suis progenitoribus, nulla similitudine sit agnoscenda. Et eousque deventum est, ut in eos etiam qui clara atque perspicua eruditione scientiam hanc mirum in modum illustrarunt, eiusdemque disciplinae doctores sunt prestantissimi, linguam suam immoderate convertant: magnitudinisque atque excellentiae Ocheguenis, Jusquini, Montoni, Lupi, aliorumque autorum Illustrium, nullam rationem habeant. Sapientius atque urbanius profecto Philosophorum Princeps Aris. Antiquis inquit Autoribus gratias habere oportet. Nam si Timotheus non fuisset, non tantam haberemus artem cantandi; & si Phrynis non antecessisset, non talis Timotheus evasisset. Haec Aris. Itaque inter recentiores hos, illi a me magno aestimantur atque habentur pretio, qui recta rerum cognitione praediti, ab omnique animi perturbatione semoti, aliorum opera librant atque expendunt, quemadmodum sua etiam vellent aequa lance pensitari. Et hi quidem apti aestimatores ac iudices, si quidpiam boni hoc in opere invenerint, sciant Deo optimo maximo esse tribuendum; si vero imperfectionis aliquid, mihi ipsi tribuere non dubitent. Horum autem omnium propterea a me reddita est ratio, quoniam cum hic primus sit liber alicuius ponderis, quem in lucem prodimus. Sintque alia posthac (Deo aspirante) missarum opera, aliaque musices genera a nobis in lucem prodenda, volui hoc in loco id omnibus esse perspectum atque animadversum. Precipue aut ut tua celsitudo, Princeps prudentissime, intelligat atque percipiat, quonam in statu musicum hoc negotium hac nostra aetate consistat. Quandoquidem huius nostri operis, contra invidos, malevolosque detractores, tua dignitate atque splendore futurus es protector atque defensor amplissimus. Tuae itaque magnitudini, humanitati, atque benignitati hoc nostrum musices opus, ut humilis, fidelis, deditissimusque servus dedico atque offero. Suscipiat illud magnanimitas tua, prospiciens in eo, non meritum aut operis dignitatem, sed animum, voluntatem, atque offerentis fidem. Vale. S' è trascritta questa lunga dedicatoria d'autore non italiano perchè vi si accennano i dispareri in fatto di musica che a quel tempo correano in Napoli, e i partiti e le sette che se ne formarono. Pare anco che l' Ortiz dovesse lottare contro i musici italiani, nè è inverosimile che fra essi e lo spagnuolo v' avessero rivalità. L' opera contiene molti Inni; i salmi del Vespro e della Compieta, vari Magnificat, vari Mottetti ecc. a 4, 5, 6 e 7 voci.
|