logo

Collocazione: BB.235
Unitā: 9

Riproduzioni
     Microfilm n.: 1882

 Righi Giovanni di Carpi
 Completorium Romanum Octo vocibus concinendum, Vnā cum Litanijs Motectis, & Antiphonis B. M. V. Joannis Righi Carpensis Civitatis Mirandolae Canonici ac Musices praefecti Perillustri, & admodum R. Capitulo, & Canonicis Carpi. Nunc primum in lucem aeditum. Cum Basso pro Organo Opus VII. - Venetiis, Apud Jacobum Vincentium. 1610. - in 4°. Cantus, Tenor, Altus, Bassus primi chori; Cantus, Tenor, Altus, Bassus secundi chori, et Bassus Generalis pro Organo. In tutto parti nove. (A tergo del frontispizio č impresso quanto segue):

Perillustri, et Admodum R. Capitulo, et Canonicis Carpi.
Nulla vnquam praeterijt dies (Per illustres, & admodum RR. patres) quin animo perpenderim, qua potissimum in re vobis, dilectaeq; Patriae meae singularem animi mei obseruantiam patefacere possem. At cognita semper ingenij mei imbecillitate, & vestra omnium peritia, quidquam pertingere nunquam sum ausus. Nunc vero ne ingrati animi vitium in sinu meo fouere videar, cum quidquid artis, & disciplinae in me sit Inclite Patriae mese acceptum referam non nihil attingere non dubitaui. Exeat igitur meus iste septimus labor (opus quidem exiguum) sub felici omnium vestrum auspicio, huic fauete linguis, fouete animo, & licet ex se nihil opus promereatur, donantis tamen animum animaduertite, cui nihil gratius, atq; iucundius accidere potest quām vestra omnium humanitate condecorari. Accipite igitur opusculum istud Ecclesiasticum ea animi alacritate, qua alia aliorum Doctissimorum virorum opera accipere consuestis, illudque vobis compertum sit, me in amore, atq; obseruantia nulli vnquam patrio, aut extraneo viro concessurum. Valete igitur, Deusque opt. Max. Vos Diu seruet, ac fortunet. Venetijs die XV. Februarij MDCX.
Humilissimus seruus JOANNES RIGHUS.
Joan. Hieronymi Libenti Sacerdotis Ferrariensis ad admodum RR. Canonicos Carpi. De Completorio Joannis Righi. Carpenses Patres, quorum micat vndique virtus
Quas referam laudes, quae pia facta canam?
Jam Carpi tellus memorat miro ordine honores,
Jam summos animos fama per astra sonat:
En vester Righus dulci modulamine praestans,
Qui cecinit vestrum cantibus orbe Decus.
En vobis sacros offert de pectore Psalmos,
Accipite hoc patres fronte micante datos.
Noscite Donantis pectus, cognoscite mentem
Vos etenim Righus semper ad astra feret.
Fra questi componimenti vedesi il mottetto Suscipe verbum a 8. di un cotal Giovanni Guandalini.

Nomi: Righi, Giovanni.   
Editori: Vincenti, Giacomo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 301  RISM B/I : 1610-08=R-1542          
Antiche collocazioni: 136-4 (inventario Barbieri, primo quarto sec. XIX).    0814 C0484 (catalogo Sarti, circa 1840)  
ID: 5533     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna