Collocazione:
BB.365
Unità: 3 Riproduzioni Microfilm n.: 3553 |
Strambali Bartolomeo, veneziano | |
Psalmi Davidici quinis expleti numeris cum iis qui ad Organum Opus primum Bartholomaei Strambali Clerici Veneti. Marcianae Basilicae Cantoris. Ad Ampliss. D. M. Procc. De Sup. - Venetiis, apud Alexandrum Vincentium 1619. - in 4°. Canto secondo, Alto, e Basso per l'Organo. (A tergo del frontespizio è impressa la dedicatoria seguente):
Bartholomaeus Strambali. Borbono Mauroceno. Joanni Cornelio. Antonio Barbaro. D. M. Procurat. de Sup. S. P. D. Hoc habet virtus, Procuratores Inclyti, et ea maxime, quae in actione consistit, ut omnino spectari amet, et optimi cujusque animum ita insideat, ut non modo communi luci pateat abunde, verum de se etiam lucem praebeat nitidissimam. Quare optime, ac sapientissime illi quidem, apud quos una virtus, praeterea nihil in vita, in pretio est. Haec etenim omnium mater officiorum semper extitit foecundissima: quod si officia rite serventur, quid est cur quis malorum quippiam in omni vita reformidet? splendorem generis, divitias, honores, vires, valetudinem, et id genus alia, esse quidem e genere bonorum communis opinio est, sed ea omnia, nisi ad virtutem dirigantur, tantum abest, ut sint bona, ut etiam iis malorum omnium, si quae sunt in terris, quae innumera sunt, origo sit referenda: quod si cum virtute conjungantur, tunc opes, et regna quotidie videre est perpetuo velati flore vernantia; tunc genus hominum summa pace, et animi tranquillitate gaudere: quo magia in principe viro expetenda est. Quare Majores vestri hac una duce ad tanti fines imperii, ut facili negotio rem promoverunt, ita sane post se eam normam reliquere, cui insietens tota posteritas mirum quantum in omni genere laudis rem propagarit, ut distributis cunctis ordinibus, tamquam de multis membris integrum corpus emerserit, ad res magnifice gerendas mirifice compactum. Atque ego hic si Procuratoriam istam dignitatem mente revolvo, haeret lingua si lingua, prosequor, nutat mens; quod utrumque quantum negotii exhibeat pluribus inhianti haud sane facilis explicatio est. unum dicam, optimorum oculos tamquam ex orchestra istuc esse conjectos, is uc efferri communes applausus: nempe mirum in somma Rep. summum hunc esse locum, et a prima sede secundam potius sedem, quam proximam existimari. Sed illud auget in dies admirationem, quod nostra memoria contigit tam perspicuos viros, tam omnibus numeris absolutos in eo vos gradu collocatos videre, ut non satis liqueat, utrum ne vestra virtus a tanta dignitate, an vestra dignitas a tanta virtute cohonestetur. Dicam quod sentio: ea re patri meo praeclare actum esse, qui e Cypriis rebus immani clade profligatis in haec loca receptus, hoc sibi jam tum statutum esse voluit, ut vestrae dignitati, si quam pro votis susciperet prolem, obaeratam vellet. Praeclare illud, sed hoc sapienter, et maximo nostro bono, quod me, et alterum filium forte susceptos, et utcumque pro rei angustia edvocatos, ea certe tenellos adhuc imbuerit opinione, ut nihil in vita jucundius accidere possit nato Venetiis, de Patre praesertim tam misere extorre, quam creditae vobis Basilicae operam aliquo loco navare, quo nos consilio Musicae Dei destinavit, ut his tandem votis provectiores aetate potiremur. Quod cum vestra clementia jampridem esset actum, Patres amplissimi, placuit meorum studiorum primitias vobis pro tanto munere inscribere, non at gratiam rependerem, quod esset confidentis flagitium, sed ut, quoquomodo possem, meam erga vos perpetuam observantiam, et nunquam interituram grati animi memoriam testatam relinquerem. Vos quae vestra est humanitas, suscipite munus, favete hominem, nam et si utrumque perexiguum est, de me tamen affirmare ausim nihil animo datoris esse sublimius; nihil quod vestram amplitudinem vehementis admiretur. Valete. |
|
Nomi:
Strambali, Bartolomeo.
Editori: Vincenti, Alessandro. |
|
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 315-316 | RISM A/I : S-6927 | |||||||
ID: 5634 |
LEGENDA
|
||||
[] | Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna | * | Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva | |
{} | Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari | _ | carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione |
Teoria musicale | Musica vocale sacra | Musica vocale profana | Musica strumentale | Libretti |
© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna