logo

Collocazione: V.127
Unitā: 4

Riproduzioni
 Digitale:  Museo internazionale e biblioteca della musica 
     Microfilm n.: 1114

 Autori diversi
 Raccolta di Fabio Costantini romano. - Selectae Cantiones excellentissimorum auctorum, Binis, Ternis, Quaternisq; Vocibus concinendae. A Fabio Constantino Romano insignis Basilicae S. Mariae Trans Tyberim Musices moderatore, simul collectae. Liber Primus. Opus Tertium. - Romae Apud Bartholomaeum Zannettum. 1616. - in 4°. Cantus primus, Cantus secundus, Bassus, et Bassus ad Organum. In tutto opuscoli quattro. (Avvi questa dedicatoria):

Illustrissimo Principi Petro Aldobrandino S. R. E. Cardinali Camerario. Fabius Constantinus Romanus. F.
Cantiunculas istas ad religionem, ritusque sacros pertinentes, ut in lucem ederem, nominique tuo dedicarem, id me Illustrissime Princeps in primis adduxit, atque impulit. Cum inter principes musicae facultatis viros fuissem summa cum animi voluptate versatus, excerpsissemque semper aliquid, quod bellissime illaberetur ad aures, precibus a me quamplurimi postularunt, ut quicquid in hoc genere iucundum, ac suaue iudicarem, id typis mandare ne gravarer. Itaque mandavi, tibique muneris loco consecravi. Quod tibi fore non ingratum existimavi: tum quia hae cantiones authorem me non habent omnes, sic enim te dignae nequaquam essent, sed ad hunc libellum modulate componendum plures artis musicae peritissimi operam contulerunt: tum quia eduntur a me, hoc est ab eo, quem tuo famulorum numero adscriptum, tuaque florentissima in Aula receptum abstraxisti non nihil ab reliquorum comitatu, ac in Basilica Sanctae Mariae Transtyberim Cantorum choro praefecisti: ut quas tu sacras Virginis aedes, ob tuam in Dei matrem praecipuam Religionem, novis quotidie muneribus amplificas, illustri, atque operoso horarum indice foris exornas, intus eleganti, ac magnifico laqueari locupletas; etiam aucto musicorum concentu celebriores; frequentoresque redderes, atque ad eum splendorem revocares, qui eam Basilicam, deceat, quae omnium prima magnae Dei Genitrici erecta sit. Accipe igitur Cardinalis Illustrissime, quod tibi munusculum supplex offero: in eoque & carminum pietatem, & Authorum excellentiam, & Basilicae tuae fructum, volens, ac libens amplectere. Sic te eadem Dei Parens, cuius tu gloriae tantopere studes, suis aped Filium precibus diutissime sospitet.
INDEX
Voce mea ... di Ruggero Giovannelli.
Fratres ... Gio. Belardino Nanini.
Verba mea ... del medesimo.
Cantabo Domino ... Teofilo Gargarij.
Rorate coeli ... Vincenzo de Grandis.
O quam pulchra es ... del suddetto.
Hi sunt ... Felice Anerio.
Audite coeli ... Ottavio Catalano.
Inclina Domine.. di Paolo Tarditi.
Adjuro vos ... Abondio Antonelli.
Narrabo ... Alessandro Costantini.
Hoc est praeceptum ... Fabio Costantini.
Elevatis manibus ... Cesare Zoilo.
Erat vir Domini ... Giovan Troiani.
Tu es vas ... Roberto Valierij.
Columna es ... Ruggero Giovannelli.
Pulchra es ... Gio. Francesco Anerio.
Amor Jesu ... Paolo Quagliati.
In medio Ecclesiae ... Gio. Francesco Brissio.
Anima mea ... Pietro Heredia.
Vidi speciosam ... Domenico Massenzio.
Pastores ... Alessandro Costantini.
Peccavi ... Girolamo Frescobaldi.
Sub tuum praesidium ... Stefano Landi.
Quem vidistis ... Arcangelo Crivello.
Sancti mei ... Felice Anerio.
Hodie ... Fabio Costantini.

Nomi: Anerio, Felice.    Anerio, Giovanni Francesco.    Antonelli, Abondio.    Brissio, Giovanni Francesco.    Catalano, Ottavio.    Costantini, Alessandro.    Costantini, Fabio.    Crivelli, Arcangelo.    De Grandis, Vincenzo.    Frescobaldi, Girolamo.    Gargari, Teofilo.    Giovannelli, Ruggero.    Heredia, Pedro de.    Landi, Stefano.    Massenzio, Domenico.    Nanino, Giovanni Bernardino.    Quagliati, Paolo.    Tarditi, Paolo.    Troiano, Giovanni.    Vaileri, Roberto.    Zoilo, Cesare.   
Editori: Zannetti, Bartolomeo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 353  RISM B/I : 1616-01          
Antiche collocazioni: 238-4 (inventario Barbieri, primo quarto sec. XIX).    0953 (catalogo Sarti, circa 1840)  
ID: 5908     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna